

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 9: Versus 35
Jahiel,qui in Regum, Ahiel pater Cis patris Saul, et interpretaturpater meus Deus.Jahiel disertus Dei, forte pro meritorum distantia. Et notandum quod inter filios Jahiel Cis et Ner fratres vocantur et sunt, et in Regum ita habetur; in sequentibus vero dicitur quod Ner genuit Cis, non quod genuerit, sed quod educaverit.